VIII, 31. Dum haec agerentur et Fredegundis apud Rothomagensim urbem commorraretur, uerba amaritudinis cum Praetextato pontifice habuit, dicens uenturum esse tempus, quando exilia, in qua detentus fuerat, reuiseret. Et ille: "Ego semper et in exilio et extra exilium episcopus fui, sum et ero; nam tu non semper regalem potentiam perfrueres. Nos ab exilio prouehimur, tribuente Deo, in regnum. tu uero, ab hoc regno demergeris in abyssum. Rectius enim erat tibi, ut, relecta stultitia adque malitia, iam te ad meliora conuerteres et ab hac iactantia, qua semper ferues, abstraheheris, ut et tu uitam adipisceris aeternam et paruolum, quem genuisti, perducere ad legitimam possis aetatem." Haec effatus, cum uerba illius mulier grauiter acciperit, se a conspectu eius felle feruens abstraxit. Aduenientem autem dominicae resurrectionis diae, cum sacerdos ad implenda aeclesiastica officia ad aeclesiam maturius properasset, antefanas iuxta consuetudinem incipere per ordinem coepit. Cumque inter psallendum formolae decumberet, crudelis adfuit homicida, qui episcopum super formolam quiescentem, extracto baltei cultro, sub ascella percutit. Ille uero uocem emittens, ut clerici qui aderant adiuuarent, nullius ope de tantis adstantibus est adiutus. At ille plenas sanguine manus super altarium extendens, orationem fundens et Deo gratias agens, in cubiculo suo inter manus fidelium deportatus et in suo lectulo collocatus est. statimque Fredegundis cum Beppoleno duce et Ansoualdo adfuit, dicens: "Non oportuerat haec nobis ac reliquae plebi tuae, o sancte sacerdos, ut ista tuo cultui euenirent. Sed utinam indicaretur, qui talia ausus est perpetrare, ut digna pro hoc scelere supplicia susteneret." Sciens autem ea sacerdos haec dolose proferre, ait: "Et quis haec fecit, nisi is qui reges interemit, qui saepius sanguinem innocentem effudit, qui diuersa in hoc regno mala commisit?" Respondit mulie: "Sunt aput nos peritissimi medici, qui hunc uulnere medere possint. Permitte, ut accedant ad te." Et illi: "Iam, inquit, me Deus praecepit de hoc mundum uocare. Nam tu, qui his sceleribus princeps inuenta es, eris maledicta in saeculo, et erit Deus ultur sanguinis mei de capite tuo". Cumque illa discederit, pontifex, ordinata domo sua, spiritum exalauit. Ad quem sepeliendum Romacharius Constantinae urbis episcopus aduenit. Magnus tunc omnes Rothomagensis ciues et praesertim seniores loci illius Francos moeror obsedit. Ex quibus unus senior ad Fredegundem ueniens, ait: "Multa enim mala in hoc saeculo perpetrasti, sed adhuc peius non feceras, quam ut sacerdotem Dei iuberes interficire. Sit Deus ultur sanguinis innocentes uelociter. Nam et omnes nos erimus inquisitores mali huius, ut tibi diutius non liceat tam crudelia exercere."

[Ed. Arndt / Krusch 1951]